Orosius, I
Edition: Karl Zangemeister, 1882
Caput 1
1 Et quoniam omnes propemodum tam apud Graecos quam apud Latinos studiosi ad scribendum viri, qui res gestas regum populorumque ob diuturnam memoriam verbis propagaverunt, initium scribendi a Nino Beli filio, rege Assyriorum, fecere -
2 qui cum opinione caeca mundi originem creaturamque hominum sine initio credi velint, coepisse tamen ab hoc regna bellaque definiunt,
3 quasi vero eatenus humanum genus ritu pecudum vixerit et tunc primum veluti ad novam providentiam concussum suscitatumque vigilarit -
4 ego initium miseriae hominum ab initio peccati hominis ducere institui, paucis dumtaxat isdemque breviter delibatis.
5 sunt autem ab Adam primo homine usque ad Ninum magnum ut dicunt regem, quando natus est Abraham, anni III:CLXXXIIII, qui ab omnibus historiographis vel omissi vel ignorati sunt.
6 a Nino autem vel Abraham usque ad Caesarem Augustum id est usque ad nativitatem Christi, quae fuit anno imperii Caesaris quadragesimo secundo, cum facta pace cum Parthis Iani portae clausae sunt et bella toto orbe cessarunt, colliguntur anni II:XV, in quibus se inter actores scriptoresque omnium otia negotiaque triverunt.
7 quapropter res ipsa exigit ex his libris quam brevissime vel pauca contingere, qui originem mundi loquentes praeteritorum fidem adnuntiatione futurorum et post subsequa probatione fecerunt:
8 non quo auctoritatem eorum cuiquam videamur ingerere, sed quo operae pretium sit de opinione vulgata quae nobis cum omnibus communis est commonere:
9 primum quia, si divina providentia, quae sicut bona ita et iusta est, agitur mundus et homo, hominem autem, qui convertibilitate naturae et libertate licentiae et infirmus et contumax est, sicut pie gubernari egenum opis oportet ita iuste corripi inmoderatum libertatis necesse est,
10 iure ab initio hominis per bona malaque alternantia, exerceri hunc mundum sentit quisquis per se atque in se humanum genus videt;
11 deinde cum ab ipso primo homine peccatum punitionemque peccati coepisse doceamur; porro autem cum etiam isti de mediis temporibus inchoantes, quamvis superiorum nusquam meminerint, nihil nisi bella cladesque descripserint -
12 quae bella quid aliud dicenda sunt, nisi vergentia in alterutrum mala; mala autem huiusmodi quae tunc erant, sicut et nunc sunt in quantum sunt, sine dubio aut manifesta peccata sunt aut occultae punitiones peccatorum -
13 quid impedimenti est nos eius rei caput pandere, cuius illi corpus expresserint, et priora illa saecula, quae multo numerosiora monstramus, vel tenuissimo testari relatu similes miserias pertulisse?
14 Dicturus igitur ab orbe condito usque ad urbem conditam, dehinc usque ad Caesaris principatum nativitatemque Christi ex quo sub potestate urbis orbis mansit imperium, vel etiam usque ad dies nostros, in quantum ad cognitionem vocare suffecero,
15 conflictationes generis humani et veluti per diversas partes ardentem malis mundum face cupiditatis incensum e specula ostentaturus necessarium reor,
16 ut primum ipsum terrarum orbem quem inhabitat humanum genus, sicut est a maioribus trifariam distributus deinde regionibus provinciisque determinatus, expediam;
17 quo facilius, cum locales bellorum morborumque clades ostentabuntur, studiosi quique non solum rerum ac temporum sed etiam locorum scientiam consequantur.